Add parallel Print Page Options

Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuae, et indue te decore, et honore ejus, quae a Deo tibi est, sempiternae gloriae.

Circumdabit te Deus diploide justitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni.

Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub caelo est.

Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiae, et honor pietatis.

Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.

Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni:

constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae, ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.

Obumbraverunt autem et silvae, et omne lignum suavitatis Israel ex mandato Dei.

Adducet enim Deus Israel cum jucunditate in lumine majestatis suae, cum misericordia et justitia quae est ex ipso.