Add parallel Print Page Options

Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.

Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.

Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus:

et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.

Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.

O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.

O Sion! fuge, quae habitas apud filiam Babylonis:

quia haec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:

quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.

10 Lauda et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.

11 Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.

12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.

13 Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.